MOLES

MOLES
I.
MOLES
apud Statium Theb. l. 6. v. 157.
Quem non anguis atrox (quid enim hc opus, heu mihi, leti Mole fuit?)
omnem supervacuam copiam notat, veteri Scholiastae. Ut moles liquens aque nimia, l. 9. v. 466. Moles Dryantis, homo ingenti corporis mole, dod. l. v. 861. Moles ahena, ingens onus clypei, aere obductô multiplicibus coriis taurinis, apud eundem l. 4. v. 167. etc. imprimis vero usurpatur vox, de substructionibus immanis altitudinis et amplitudinis. Et de Equo Max. Domitiani Idem l. 1. Sylv. 1. v. 1.
Quae super imposito moles geminata Colosso
Stat Latium complexa Forum etc.
Ubi molem, more suô magnam, magniloquentiâ suâ mirificâ auget Poeta. Intelligit autem equestrem statuam Domitiani, dedicatam in memoriam equi, quem is insignem iam Iudaicô bellô habuit, uti discimus ex Iosepho Halos. l. 7. c. 2. Seu aeneum equum, quem in regione 8. urbis celebrat Publius Victor, quem; quia ultra mensuram magnus erat, colossum etiam vocat Poeta. Nempe honorati olim molibus huiusmodi Principes. Ut Augustus, non minore statuâ illâ celebratissimi Iovis Olympii, apud Icseph. ubi supra l. 3. c. 16. pari vero magnitudine Argivae Iunonis simulacro, Ibid. Nero sibi ipse colossum Solis fecit pedum centum viginti, inque vestibulo aedium suarum eum collocavit, apud Sueton. c. 31. Vastior animus Galieno Imperatori, qui sibi colossum alterô tantô Rhodiô maioram faciebat, cum occideretur, auctore Treb. Pollione. c. 7. Adimitationem videl. Deorum, quibus pares statuas erigi consuevisse, passim legimus. Vide quae de Colossis Solis, Diis aut Heroibus poni solitis, adnotat Salmasius ad Historiam Aug. Inprimis vero id factum Principi bene merito, a servatis aut restitutis populis: Sic Tiberio Principi, a Civitatibus Asiae, quae ille, post gravissimum terraemotum, eruderibus iterum excitaverat, colossum ingentis magnitudinis, prope Templum Veneris, quod erat in Foro Rom. statuasque pro numero civitatum, ordine positas, narrat Phlegon. Trallianus'
ex Apollonio Grammatio. Vespasiano quoque, post optime et cum summa laude administratum Imperium Statuam Colosseam, non minimae summae, publice fuisse decretam, habes apud Suetonium in eo c. 23. Aliam, post Iudaeam devictam, erectam, pedes altam 107. Eusebius memorat. Monumentum devictae Germaniae fuisse, ait Collector Chronologus ex Idatio l. 2. Neronis aut Titi imaginem habuisse, positumque fuisse sacrâ viâ, idem, vel ex eo potius Xiphilinus, auctor est: dicatum a Vespasiano Solis honori, et pedes 120. habuisse, refert Plin. etc. Vide Caspar. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Adudersar. l. 31. c. 4. nec non hic passim, inprimis in voce Cubile et Lapis.
II.
MOLES
locus excisus, in agro Caesaraugustano, ad Orbam fluv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Moles — can refer to: Moles de Xert, a mountain range in the Baix Maestrat comarca, Valencian Community, Spain People Brodie Moles, Australian football player James Moles, English football player Thomas Moles, Ulster Unionist politician Andy Moles,… …   Wikipedia

  • Moles — ist der Name folgender Personen: Abraham Moles (1920–1992), französischer Elektrotechniker und Akustiker Arnaud de Moles (1470–1520), Bildhauer und Glasmaler Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit …   Deutsch Wikipedia

  • Moles — (lat.), 1) großer Klumpen, Masse; 2) Steinmasse; 3) Belagerungsmaschine; 4) großes Gebäude; so Moles Hadriani, die jetzige Engelsburg in Rom, s.d.; 5) Damm …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Moles — (lat.), drückende Last, Masse; kolossales Bauwerk, z. B. M. Hadriani, die Engelsburg in Rom …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • moles — index bulk Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Moles — 1. Surnom évoquant un métier, celui de tailleur de pierre spécialisé dans les meules de moulin. Certaines carrières granitiques étaient presque exclusivement dédiées à la confection de meules (latin mola). 2. Toponyme (voir Mola) …   Noms de famille

  • moles — kurmiai statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis apibrėžtis Gentyje 13 rūšių. Paplitimo arealas – Europos ir Azijos miškų ir miškastepių juosta. atitikmenys: lot. Talpa angl. common Old World moles; Eurasian moles; moles; Old… …   Žinduolių pavadinimų žodynas

  • moles — kurminiai statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas šeima apibrėžtis Šeimoje 14 genčių. Kūno masė – 10 300 g, kūno ilgis – 5 21 cm. atitikmenys: lot. Talpidae angl. moles; moles and desmans; moles and shrew moles vok. Landmaulwürfe;… …   Žinduolių pavadinimų žodynas

  • moles — (on the body)    The significance of moles featured in *fortune telling booklets from the 17th to the 19th centuries. They were thought to be signs of character or fate. One over the heart meant wickedness; over the spleen, a passionate nature,… …   A Dictionary of English folklore

  • Moles — This interesting surname of English origin is a nickname for someone bearing a fancied resemblance to the mammal, deriving from the Middle English mol(le) meaning mole plus the suffix s son of . The surname dates back to the late 13th Century,… …   Surnames reference

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”